1
provincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique
1
cum Victualis Osi Bessi Cobotes Roxolani Bastarnae Alani Peucini Costoboci. imminebat et Parthicum bellum et Britannicum.
2
magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis.
3
Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit,
4
denique sententia illius praecipua semper haec fuit:
Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius
5
voluntatem sequantur, sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores
6
atque ad omnem vitam graviter carpebatur, sed male loquentibus
2
vel sermone vel litteris respondebat.
7
et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus
8
statuas in foro Ulpio conlocavit, quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et
3
Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit
9
quam omnia bella finiret, provincias ex procon-
4
5
6
sularibus consulares aut ex consularibus proconsulares
10
aut
7
praetorias pro belli necessitate fecit, res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit.
11
compositae res et in
8
Hispania, quae per Lusitaniam
12
turbatae erant, filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit.