1
Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus.
2
nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent, nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt.
3
Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum qui erat creatus dicebant, quam id nostris
4
placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum
5
mitterent defectionis veniam postulantes, et Lucius quidem, quod amissus esset praefectus praetorio Furius Victorinus, atque
1
pars exercitus interisset, redeundum esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole
6
premerentur, instandum esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant.
7
placuit autem urgente Lucio, ut prae-
2
3
missis ad senatum litteris Lucius Romam rediret.
8
via quoque 1, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus periit.