1
Adversa eius temporibus haec provenerunt; fames, de qua diximus, Circi ruina, terrae motus, quo Rhodiorum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia mirifice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas
2
quadraginta insulas vel domos absumpsit, et
1
2
3
Narbonensis civitas et Antiochense oppidum et Carthaginiense
3
forum arsit, fuit et inundatio Tiberis, apparuit et stella crinita, natus est et biceps puer, et
4
uno partu mulieris quinque pueri editi sunt. visus est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit, lues etiam in Arabia fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum
5
est. quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt.
6
Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Laziis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem ex orientis partibus
7
sola auctoritate deduxit, causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam
8
Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen
4
in regnum Bosphoranum audito inter ipsum et curatorem
5
9
negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque
10
ad dandos Olbiopolitis obsides vicit, tantum sane
6
7
auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere.