1
Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio Vero, Salvio Valente, Volusio Maeciano, Ulpio
2
Marcello et Diavoleno. seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit.
3
intra urbes sepeliri mortuos vetuit, sumptum muneribus gladiatoriis instituit, vehicularium cursum summa diligentia sublevavit. omnium quae gessit et in senatu et per edicta rationem reddidit.
4
Periit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desideratus est. mors autem eius talis fuisse narratur: cum Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte
5
reiectavit atque alia die febre commotus est. tertia die, cum se gravari videret, Marco Antonino rem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunamque auream, quae in cubiculo
1
2
3
4
principum poni solebat, transferri ad eum iussit,
6
signum
5
tribuno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium.
7
alienatus in febri nihil aliud quam de re publica et de
8
iis regibus quibus irascebatur locutus est. privatum patrimonium filiae reliquit, testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.