1
Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis volentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret.
2
cum ad senatum scriberet, veniam petiit, quod de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salutatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod esse
3
res publica sine imperatore non posset, cum triumphum ei senatus, qui Traiano debitus erat, detulisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mortem
4
quidem triumphi amitteret dignitatem, patris patriae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit,
5
quod hoc nomen Augustus sero meruisset, aurum
1
2
3
4
5
coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac diligenter expositis.
6
Audito dein tumultu Sarmatarum et Roxolanorum
7
praemissis exercitibus Moesiam petiit. Marcium Turbonem post Mauretaniam
6
praefecturae infulis ornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit.
8
cum rege Roxolanorum, qui de inminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem composuit.