1
In conloquiis etiam humillimorum civilissimus fuit, detestans eos qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes
1
fastigium principis inviderent.
2
apud Alexandriam in Museo multas quaestiones professoribus proposuit et propositas ipse dissolvit.
3
Marius Maximus dicit eum natura crudelem fuisse
2
3
et idcirco multa pie fecisse quod timeret, ne sibi idem quod Domitiano accidit eveniret.
4
Et eum titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut ipsam Carthaginem
5
et Athenarum partem, aquarum ductus etiam
6
infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit.
7
Fuit memoriae ingentis, facultatis immensae; nam ipse et orationes dictavit et ad omnia respondit.
8
ioca eius plurima exstant; nam fuit etiam dicaculus. unde illud quoque innotuit quod, cum cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit:
Iam hoc patri tuo negavi.
9
nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores
10
saepius errantes emendarit. dixit et veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat, libros statim
4
lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit.
11
uno tempore scripsit dictavit audivit et cum amicis fabulatus est, si potest credi.
5
omnes publicas rationes ita complexus est ut domum privatam quivis
12
paterfamilias diligens non satis novit.
6
equos et canes
7
8
9
13
sic amavit ut iis sepulchra constitueret, oppidum Hadrianotheras in quodam loco, quod illic et feliciter esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit.