1
Quos in privata vita inimicos habuit, imperator tantum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat,
2
factus imperator diceret
Evasisti. iis quos ad militiam ipse per se vocavit equos mulos vestes
3
sumptus et omnem ornatum semper exhibuit, saturnalicia et sigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem
4
dedit. ad deprehendendas obsonatorum fraudes, cum plurimis sigmatibus pasceret, fercula de aliis
5
mensis etiam ultimis sibi iussit adponi.
1
omnes reges muneribus suis vicit, publice frequenter et
6
cum omnibus lavit, ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum quodam tempore veteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adterere parieti,
2
percontatus, cur se marmoribus destringendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri quod servum non haberet, et servis
7
eum donavit et sumptibus, verum alia die cum plures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio
8
invicem defricari. fuit et plebis iactantissimus amator, peregrinationis ita cupidus ut omnia quae legerat de locis orbis terrarum praesens vellet addis-
3
4
9
cere, frigora et tempestates ita patienter tulit ut
10
numquam caput tegeret.
5
regibus multis plurimum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a
11
nonnullis contemptus est; multis ingentia dedit munera, sed nulli maiora quam Hiberorurn, cui et elephantum et quinquagenariam cohortem post
12
magnifica dedit dona. cum a Pharasmane ipse quoque ingentia dona
6
accepisset atque inter haec auratas quoque chlamydes, trecentos noxios eum auratis chlamydibus in arenam misit ad eius munera deridenda.