Satura IX
Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis
1
occurras, fronte obducta ceu Marsya victus,
quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat
Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba?
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
5
non erit hac facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus
circumit et fatuos non invenit, unde repente
tot rugae? certe modico contentus agebas
vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis
10
et salibus vehemens intra pomeria natis.
omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae
silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem
Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci
1
,
sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
15
quid macies aegri veteris, quem tempore longo
torret quarta dies olimque domestica febris?
deprendas animi tormenta latentis in aegro
corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque
inde habitum facies, igitur flexisse videris
20
propositum et vitae contrarius ire priori.
nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem
Pacis et advectae secreta Palatia matris
et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)
notior Aufidio moechus celebrare
2
solebas,
25
quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.
‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum
inde operae pretium, pingues aliquando lacernas,
munimenta togae, duri crassique coloris
et male percussas textoris pectine Galli
30
accipimus, tenue argentum venaeque secundae,
fata regunt homines, fatum est et partibus illis
quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant,
nil faciet longi mensura incognita nervi,
quamvis te nudum spumanti Virro labello
35
viderit et blandae adsidue densaeque tabellae
sollicitent,
αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος.
quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?
haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti
;
computat, et cevet. ponatur calculus, adsint
40
cum tabula pueri; numera
3
sestertia quinque
omnibus in rebus: numerentur deinde labores,
an facile et pronum est agere intra viscera penem
legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?
servus erit minus ille miser qui foderit agrum,
45
quam dominum; sed tu sane tenerum et puerum te
et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas,
vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam
cultori, iam nec morbo donare parati?
en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas
50
grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver
incipit et strata positus longaque cathedra
munera femineis tractat secreta kalendis.
Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas
Apula, tot milvos intra tua pascua lassos?
55
te Trifolinus ager fecundis vitibus implet
suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis—
nam quis plura linit victuro dolia musto?—
quantum erat exhausti lumbos donare clientis
iugeribus paucis? meliusne hic
4
rusticus infans
60
cum matre et casulis et conlusore catello
cymbala pulsantis legatum fiet amici?
improbus es cum poscis,
ait. sed pensio clamat
posce
; sed appellat puer unicus ut Polyphemi
lata acies per quam sollers evasit Vlixes;
65
alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo
pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,
quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri
et pedibus?
durate atque expectate cicadas
?
Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto
70
metiris pretio, quod ni tibi deditus essem
devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?
scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris,
et quae pollicitus, fugientem saepe puellam
amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam
75
signabat: tota vix hoc ego nocte redemi
te plorante foris; testis mihi lectulus et tu,
ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox.
instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum
coniugium in multis domibus servavit adulter.
80
quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?
nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum,
quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?
tollis enim et libris actorum spargere gaudes
argumenta viri. foribus suspende coronas:
85
iam pater es, dedimus quod famae opponere possis,
iura parentis habes, propter me scribens heres,
legatum omne capis nec non et dulce caducum.
commoda praeterea iungentur multa caducis,
si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris,
90
Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?
‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum,
haec soli commissa tibi celare memento
et tacitus nostras intra te fige querellas.
nam res mortifera est inimicus pumice levis;
95
qui modo secretum commiserat, ardet et odit,
tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,
fuste aperire caput, candelam adponere valvis
non dubitat, nec contemnas aut despicias quod
his opibus numquam cara est annona veneni.
100
ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur
et canis et postes et marmora, claude fenestras,
vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,
105
e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae
finxerunt pariter libarius archimagiri
carptores. quod enim dubitant componere crimen
110
in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur
baltea? nec derit qui te per compita quaerat
nolentem et miseram vinosus inebriet aurem,
illos ergo roges quidquid paulo ante petebas
a nobis, taceant illi. sed prodere malunt
115
arcanum, quam subrepti potare Falerni
pro populo faciens quantum Saufeia bibebat,
vivendum recte cum propter plurima tum est his
5
idcirco ut possis linguam contemnere servi.
6
praecipue causis, ut linguas mancipiorum
120
contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
deterior tamen hic qui liber non erit illis,
quorum animas et farre suo custodit et aere.
‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti,
nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
125
deceptas? festinat enim decurrere velox
flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas
poscimus, obrepit non intellecta senectus.’
Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus
130
stantibus et salvis his collibus: undique ad illos
convenient et carpentis et navibus omnes
qui digito scalpunt uno caput, altera maior
spes superest; tu tantum erucis inprime dentem.
gratus eris; tu tantum erucis inprime dentem.
7
‘Haec exempla para felicibus, at mea Clotho
135
et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter,
o parvi nostrique Lares, quos ture minuto
aut farre et tenui soleo exorare corona,
quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
a tegete et baculo? viginti milia faenus
140
pigneribus positis, argenti vascula puri,
sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
de grege Moesorum. qui me cervice locata
securum iubeant clamoso insistere circo;
sit mihi praeterea curvus caelator, et alter
145
qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec,
quando ego pauper ero; votum miserabile, nec spes
his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,
adfixit ceras illa de nave petitas,
quae Siculos cantus effugit remige surdo.’
150