Omnibus ut Clipea praestat mustela marina,
mures sunt Aeni, asp era ostrea plurima Abydi mus.
Mytilenae est pecten C haradrumque apud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; hunc, magnus si erit, sume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrenti t u elopem fac emas, glaucumque aput Cumas.
quid scarum praeterii cerebrum Iouis paene sup premi
(Nestoris ad patriam hic capitur magnusque bonusque)
melanurum, turdum, merulamque umbramque marinam.
polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae,
purpura m, mu rriculi, mures, dulces quoque echini.
Apologia. Apuleius. ed. Rudolf Helm. Leipzig. 1912.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The Mellon Foundation.