epicedion in puerum suum
Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla
1
incipiam nunc
1
Castaliae vocalibus undis
invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores,
orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
dicite, post poenam liceat commissa fateri.
5
numquid inaccesso posui vestigia lueo?
num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
quem luimus tantus
2
? morientibus ecce lacertis
viscera nostra tenens animamque avellitur infans,
non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret
10
oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
liventesque genas et credite planetibus orbi:
orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
conveniant; cineremque oculis et crimina ferto,
si qua sub uberibus plenis ad funera natos
15
ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
pectus et ardentes restinxit lacte favillas.
3
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
immersit cineri iuvenem primaque iacentis
serpere crudeles vidit lanugine flammas,
20
adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,
hoc quoque cum nitor ter
4
dena luce peracta
adclinis tumulo et planctus
5
in carmina verto
25
6
7
8
9
10
discordesque modos et
11
singultantia verba
12
molior: orsa lyrae vis
13
est atque ira tacendi
impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus
nec fronti vittatus honos, en taxea marcet
silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus
30
excludit ramis; nec eburno pollice chordas
pulso, sed incertam digitis errantibus amens
scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
fundere et incompte miserum nudare
14
dolorem,
sic merui? sic me cantuque habituque nefastum
35
aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque
Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?
ille ego qui—quotiens!—blande matrumque patrumque
vulnera, qui viduos potui mulcere dolores,
ille ego lugentum mitis solator, acerbis
40
auditus tumulis et descendentibus umbris,
deficio medieasque manus fomentaque quaero
vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
quorum ego manantes oculos et saucia tersi
pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.
45
nimirum cum vestra modis ego funera maestis
15
increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone
infelix lacrimas et tristia carmina serva.’
verum erat: absumptae vires et copia fandi
nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto
50
repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
16
17
18
19
20
verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta
obruis. a! durus,
21
viso si vulnere carae
coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo
55
non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris
dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?
o nimium felix, nimium crudelis et expers
imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem
60
fletibus aut fines audet censere dolendi!
incitat heu! planctus: potius fugientia ripas
flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.
65
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
delicias
22
doctumque sui convicia Nili
infantem, lingua nimium
23
salibusque protervum,
dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
aspexi atque unctum genitali carmine fovi
70
poscentemque novas tremulis ululatibus auras
inserui vitae, quid plus tribuere parentes?
quin alios ortus libertatemque sub ipsis
uberibus tibi. parve, dedi, cum
24
munera nostra
rideres ingratus adhuc properaverit ille,
75
sed merito properabat, amor, ne perderet ullum
libertas tam parva diem. nonne horridus inde
25
invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
26
27
28
29
30
31
nonne gemam te, care puer? quo sospite natos
non cupii, primo genitum quem protinus ortu
80
implicui fixique
32
mihi, cui verba sonosque
monstravi questusque et vulnera caeca resolvi,
33
reptantemque solo demissus ad oscula nostra
erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes
34
exsopire
35
genas dulcesque accersere somnos.
85
cui nomen vox prima meum ludusque tenebo
risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.