consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
1
lugendique modos, miserum est primaeva parenti
pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororum
5
et fratrum gemitus: alte tamen ac
1
procul intrat
altius in sensus maioraque vulnera vincit
plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
10
2
3
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
4
si tam dura placent—hominem
5
gemis—heu mihi! subdo
ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
15
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
20
quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
te tantum cupientis erum; sed maior in ore
spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
optarent multum Graiae cuperentque Latinae
sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
25
callida sollicito revocavit Thesea filo,
nec Paris Oebalios talis visurus amores
rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem
30
litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
pulchrior et tantum domino minor! illius unus
35
ante decor, quantum praecedit clara minores
luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes.
6
7
non tibi femineum vultu decus oraque supra
mollis honos, quales dubiae post crimina formae
de sexu transire iubent, torvoque virilis
40
gratia; nec petulans acies blandique severo
igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu
8
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
crinis, et obsessae nondum primoque micantes
flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
45
educat Eurotas, teneri sic integer aevi
Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,
nam pudor unde novae menti
9
tranquillaque morum
temperies teneroque animus maturior aevo,
carmine quo repetisse
10
queam? saepe ille volentem
50
castigabat enim studioque altisque iuvabat
consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto,
55
quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis.
Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
o quam divitiis censuque exutus opinio
60
11
12
13
fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina
ructassent dites Vesuvina incendia Locroe
seu Pollentinos mersissent flumina saltus
seu Lucanus Acir
14
seu Thybridis impetus altas
in dextrum torsisset aquas, paterere serena
65
fronte deos; sive alma fidem messesque negasset
Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
Invidia infelix animi vitalia vidit
laedendique vias. vitae modo cardine
15
adultae
70
nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
ac primum implevitque toros oculisque nitorem
addidit ac solito sublimius ora levavit,
75
heu! misero letale favens. seseque videndo
torsit et invidia
16
mortemque amplexa iacenti
iniecit nexu
17
carpsitque immitis adunca
ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu
18
rorantem sternebat equum: iam litora duri
80
saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas,
quo domini clamate sono! non saevius atros
nigrasset planctu genetrix tibi salva
19
lacertos,
nec pater; et certe qui vidit funera frater
20
21
22
23
24
25
erubuit vinci, sed nec servilis adempto
85
ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri
cinnama et Assyrio manantes gramine sucos
et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos
90
restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
quam gemitus, sed et ipse iuvat 1? quid terga dolori,
Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?
95
quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
eximius licet ille animi meritusque doleri:
solvisti, subit ille pios carpitque quietem
Elysiam clarosque illic fortasse parentes
invenit; aut illi per amoena silentia Lethes
100
forsan Avernales adludunt undique mixtae
Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros
monstrabit gaudens similemque docebit amorem.
26
105
27
28