Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum esse et se aurum ad redemptionem tulisse. illi peruenerunt ad crucifixum imperatorem; quibus ille dixit: “cauete proditionem.” Accusatur pater proditionis.
Controversiae. Seneca the Elder. ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Leipzig. 1872.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The Mellon Foundation.