80 P.L.M.
Nam nihil est, quod non mortalibus afferat usum;
rebus in adversis quae iacuere iuvant.
Sic rate demersa fulvum deponderat aurum,
remorum levitas naufraga membra vehit.
Cum sonuere tubae, iugulo stat divite ferrum
barbaricum: tenuis praebia pannus habet.
1
phi0972.phi001p. Petronius. Michael Heseltine (Editor). London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.