Petronius phi0972.phi001p 31

Michael Heseltine (Editor)

121 P.L.M.
Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris,
non delubra deum nec ab aethere numina mittunt,
sed sibi quisque facit. Nam cum prostrata sopore
urget membra quies et mens sine pondere ludit,
quidquid luce fuit tenebris agit. Oppida bello
qui quatit et flammis miserandas eruit urbes,
tela videt versasque acies et funera regum
atque exundantes profuso sanguine campos.
Qui causas orare solent, legesque forumque
et pavidi cernunt inclusum chorte 1 tribunal.
Condit avarus opes defossumque invenit aurum.
Venator saltus canibus quatit. Eripit undis
aut premit eversam periturus navita puppem.
Scribit amatori meretrix, dat adultera munus:
et canis in somnis leporis vestigia lustrat.
In noctis spatium miserorum vulnera durant.

phi0972.phi001p. Petronius. Michael Heseltine (Editor). London. 1913.

Sponsored by Perseus Project, Tufts University.

Funding provided by Tufts University.