Petronius phi0972.phi001p 22

Michael Heseltine (Editor)

95 P.L.M.
Omnia quae miseras possunt finire querellas,
in promptu voluit candidus esse deus.
Vile holus et duris haerentia mora rubetis
pungentis 1 stomachi composuere famem.
Flumine vicino stultus sitit, et riget 2 euro
cum calidus tepido consonat igne focus 3 .
Lex armata sedet circum fera limina nuptae:
nil metuit licito fusa puella toro.
Quod satiare potest dives natura ministrat;
quod docet infrenis 4 gloria fine caret.

phi0972.phi001p. Petronius. Michael Heseltine (Editor). London. 1913.

Sponsored by Perseus Project, Tufts University.

Funding provided by Tufts University.

Notes on the current edition

Poems

1. pungentis Dousa: pugnantis W.
2. et riget Binet: effugit W.
3. focus Buecheler: rogus W.
4. infrenis Binet: inferius W.