Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum
“Ego” inquit “poeta sum et ut spero, non humillimi spiritus, si modo coronis aliquid credendum est, quas etiam ad immeritos 4 deferre gratia solet. 'Quare ergo' inquis 'tam male vestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitem fecit.“
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.