Sumptis igitur matteis respiciens ad familiam Trimalchio “Quid vos” inquit “adhuc non cenastis? Abite, ut alii veniant ad officium.” Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamavere: “Vale Gai,” hi autem: “Ave Gai.” Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum puer non inspeciosus inter novos intrasset ministros, invasit eum Trimalchio et osculari diutius coepit. Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam. Ultimo etiam adiecit:“canis.” Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immisit. Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit. Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit. Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio “Quid enim?” inquit “ambubaia non meminit, 2 sed de 3 machina 4 illam sustuli, hominem inter homines feci. At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non spuit, 5 codex, non mulier. Sed hic, qui in pergula natus est, aedes non somniatur. Ita genium meum propitium habeam, curabo, domata sit Cassandra caligaria. Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui. Scis tu me non mentiri. Agatho, unguentarius herae proximae, seduxit me et 'Suadeo' inquit 'non patiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo videri levis, ipse mihi asciam in crus impegi. Recte, curabo, me unguibus quaeras. Et ut depraesentiarum intelligas, quid tibi feceris: Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam. Immo, ut sciat me posse malum dare, nolo, me mortuum basiet.”
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.