Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamque intrantem cumadmiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebrius uxoris suae umeris imposuerat manus, oneratusque aliquot coronis et unguento per frontem in oculos fluente praetorio loco se posuit con tinuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchio hilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphum quaesivitque, quomodo acceptus esset.“Omnia” inquit “habuimus praeter te; oculi enim mei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat. Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet; quinquaginta enim millibus aestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.”
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.