“Cum adhuc servirem, habitabamus in vico angusto; nune Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt, amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Me lissam Tarentinam, pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter illam 1 aut propter res venerias curavi, sed magis quod benemoria 2 fuit. Si quid ab illa petii, nunquam mihi negatum; fecit assem, semissem habui; quicquid habui, in illius sinum demandavi, nec unquam fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: scitis autem, in angustiis amici apparent.
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.