Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus est 2 praecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino Trimalchione deformior. Cum ergo auferretur, ad caput eius symphoniacus cum minimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto diceret, toto itinere cantavit.
Sequimur nos admiratione iam saturi et cum Agamemnone ad ianuam pervenimus, in cuius poste 3 libellus erat cum hac inscriptione fixus: “Quisquis servus sine dominico iussu foras exierit, accipiet plagas centum.” In aditu autem ipso stabat ostiarius 4 prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea, in qua pica varia intrantes salutabat.
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.