Ancilla quae Psyche vocabatur, lodiculam in pavimento diligenter extendit
Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida
Operuerat Ascyltos pallio caput, admonitus scilicet periculosum esse alienis intervenire secretis
Duas institas ancilla protulit de sinu alteraque pedes nostros alligavit, altera manus
Ascyltos iam deficiente fabularum contextu “Quid? ego” 1 inquit “non sum dignus qui bibam?” Ancilla risu meo prodita complosit manus et “Apposui quidem adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?” “Itane est?” inquit Quartilla “quicquid saturei fuit, Encolpius ebibit?”
Non indecenti risu latera commovit
Ac ne Giton quidem ultimo risum tenuit, utique 2 postquam virguncula cervicem eius invasit et non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.