Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem 3 perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Ac nisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuisset, forsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utique propter mascarpionem, lacrimisque ubertim manantibus obscuratum dextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos.
“Quid vos” inquit “in cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? Utique die feriarum, quo 4 etiam lugentes rident.”
“O” inquit “Oenothea, hunc adulescentem quem 5 vides: malo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona sua vendere potest. Nunquam tu hominem 6 tam infelicem vidisti: lorum in aqua, non inguina habet. Ad summam, qualem putas esse, qui de Circes 7 toro sine voluptate surrexit?” His auditis Oenothea 8 inter utrumque consedit motoque diutius capite “Istum” inquit “
morbum sola sum quae emendare scio. Et ne me putetis perplexe agere, rogo ut adulescentulus mecum nocte dormiat
“
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.