Manifestis matronacontumeliis verberata tandem ad ultionem decurrit vocatque cubicularios et me iubet catomidiari. 2 Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimam partem ac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meis, nullisque effusis precibus, quia sciebam quid meruissem, verberibus sputisque 3 extra ianuam eiectus sum. Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit
Itaque pensatis vicibus animosior verberum notas arte contexi, ne aut Eumolpus contumelia mea hilarior fieret aut tristior Giton. Quod solum igitur salvo 4 pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat: “
Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacem vexavi: “Quid dicis” inquam “omnium hominum deorumque pudor? Nam ne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te merui, ut me in caelo positum ad inferos traheres? Ut traduceres 5 annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres? Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde.” Haec ut iratus effudi, “
Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Mox perfricata diutius fronte “Quid autem ego” inquam “
mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod in corpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiam, cum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suo, et quidam tragici oculos suos tanquam 7 audientes castigant? Podagrici pedibus suis male dicunt, chiragrici manibus, lippi oculis, et qui offenderunt saepe digitos, quicquid doloris habent, in pedes deferunt:
“
“Nihil est hominum inepta persuasione falsius nec 10 ficta severitate ineptius”. .
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.