Itaque oratione blandissima plenus “rogo” inquam “numquid illa, quae me amat, tu es?” Multum risit ancilla post; tam frigidum schema et “nolo” inquit “tibi tam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubui, nec hoc dii sinant, ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sum, nunquam tamen nisi in equestribus sedeo.” Mirari equidem tam discordem libidinem coepi atque inter monstra numerare, quod ancilla haberet matronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
Procedentibus deinde longius iocis rogavi ancillam, 3 ut in platanona perduceret dominam. Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitque se in eum daphnona, qui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominam producit e latebris laterique meo applicat, mulierem omnibus simulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possit comprehendere, nam quicquid dixero, minus erit. Crines ingenio suo flexi per totos se umeros effuderant, frons minima et quae radices capillorum retro flexerat, supercilia usque ad malarum scripturam currentia et rursus confinio luminum paene permixta, oculi clariores stellis extra lunam fulgentibus, nares paululum inflexae et osculum quale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentum, iam cervix, iam manus, iam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Parium marmor exstinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi “
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.