Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et 3 praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur, nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur. Nec se tragoedias veteres curare aut nomina saeculis nota, sed rem sua memoria factam, quam expositurum se esse, si vellemus audire. Conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic orsus est:
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.