ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,“quis” inquit “prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?”
Is qui nocte miserorum furtum deprehenderat, Hesus nomine, subito proclamat: “Ergo illi qui sunt, qui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidius exemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque ungues neque capillos deponere, nisi cum pelago ventus irascitur.”
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.