Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit: “ergo me derisit?” Et haec quidem virilis et paene auribus meis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem indignatione mulierlacerata ulterius excanduit et “Si quis deus manibus meis” inquit “Gitona imponeret, quambene exulem exciperem.” 1 Uterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et “Per fidem” inquam “pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?” Inquietatus ille moleste tulit et “Hoc erat” inquit “quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid porro ad rem pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum huiusce navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?”
Satyricon. Petronius. ed. Michael Heseltine. London. 1913.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by Tufts University.