Nil admirari prope res est una, Numici,
1
solaque quae possit facere et servare beatum,
hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
imbuti spectent: quid censes munera terrae,
5
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,
10
improvisa simul species exterret utrumque.
1
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si, quicquid vidit melius peiusve
2
sua spe,
defixis oculis animoque et corpore torpet?
insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
15
ultra quam satis est Virtutem si petat
3
ipsam.
I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
suspice,
4
cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant
5
oculi te mille loquentem;
navus mane forum et vespertinus pete tectum,
20
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
quidquid sub terra est, in apricum proferet
6
aetas,
defodiet condetque nitentia, cum bene notum
25
porticus Agrippae, via te
7
conspexerit Appi,
ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?
si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis
30
hoc age deliciis. Virtutem verba putas
8
et
lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
9
tertia succedant et quae pars quadret
10
acervum.
35
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
ne
11
fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
40
si posset centum scaenae praebere rogatus,
qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo
mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,
exilis domus est, ubi non et multa supersunt
45
et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo
si res sola potest facere et servare beatum,
hoc primus
12
repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,
mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
13
50
qui fodicet latus et cogat trans pondera
14
dextram
porrigere: “hic
15
multum in Fabia valet, ille Velina;
cui libet hic fasces dabit eripietque curule
cui volet importunus ebur.”
frater,
pater adde:
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
16
55
Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
differtum transire
17
forum populumque
18
iubebat,
unus ut e multis populo spectante referret
60
emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
cui potior patria
19
fuit interdicta voluptas.
si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
65
nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.
Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
candidus imperti; si nil,
20
his utere mecum.