1a
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transuersa
e feruntur, quam si rectae intus tendunt.—Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt.
1b
Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi
is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus mouent
ia.
2a
Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuer
sum a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest.
2b
Qui * * * nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad uulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca lin
amenta uel, si purgandum aliquid uidetur, in melle tincta inponuntur.
3a
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum uideri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimen
to moti quidam auctores parum modum rei cognouerunt. Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox indicabo.
3b
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere ea
m licet suturaque oras coniungere. Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam periton
aeon Graeci uocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur; quo fit, ut pereundum homini sit. Sed
non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.
4a
Propriam etiam
num animaduersionem desiderant ea
e, quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lauari, cibum capere
perinde atque sanissimo.
4b
Tantummodo
id linum bis die saluo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resoluendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque uetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa
sed sine dolore est.
4c
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc
ipso extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem mouent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est.
4d
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis lin
amentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt. Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo ferrum tuto peruenire non poterit, collyrium demittendum erit.
4e
Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.
1a
Tela quoque, quae inlata corporibus intus haeserunt, magno negotio saepe eiciuntur. Suntque quaedam difficultates ex generibus eorum: quaedam ex is sedibus, in quas illa penetrarunt. Omne autem telum extrahitur aut ab ea parte, qua uenit, aut ab ea, in quam
tetendit. Illic uiam, qua redeat, ipsum sibi fecit, hic a scalpello accipit: nam contra mucronem caro inciditur. Sed si non alte telum insedit, et in summa carne est, aut certe magnas uenas et loca neruosa non transit, nihil melius quam qua uenit id euellere.
1b
Si uero plus est, per quod telo reuertendum quam quod perrumpendum est, iamque uenas neruosaque id transit, commodius est aperire quod superest, eaque extrahere: nam et propius petitur,
et tutius euellitur; et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia utrimque medicamento fouetur.
1c
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio; quae maior fit, si ab illo ipso telo, dum redit, corpus laniatur. Item si ex alia parte uulnus aperiatur, laxius esse debet, quam ut telo postea transeunte amplietur. Summa autem utraque parte habenda cura est, ne uena, ne maior neruos, ne arteria incidatur. Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello. Vbi autem satis incisum est, telum eximendum est, tum quoque eodem modo et eadem cura habita, ne sub eo, quod eximitur, aliquod eorum laedatur, quae tuenda esse proposui.
2a
Haec communia. Sunt propria quaedam in singulis telorum generibus, quae protinus subiciam. Nihil tam facile in corpus quam sagitta conditur, eademque altissime ins
idit. Haec autem eueniunt, et quia magna ui fertur illa, et quia ipsa in angusto est. Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua uenit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
2b
Sed inde aperta uia, caro diduci debet ferramento ad similitudinem facto Graecae litterae * : deinde, ubi apparuit, si mucro
ni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit; si iam illa decidit solumque intus ferrum est, mucro uel digitis adprehendi uel forfice atque ita educi debet.
2c
Neque alia ratio extrahendi est, ubi ab ea parte, qua uenit, euelli magis placuit: nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum. Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi: si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt. In sagittis quidem haec obseruatio est.
3a
Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus. Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet;
3b
ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transuersa demittitur; deinde ubi ad
imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.
4a
Tertium genus telorum est, quod interdum euelli debet; plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.—In omnibus his latius uulnus aperiundum, idque quod inest, ea, qua uenit, forfice extrahendum est. Accedit uero aliquid difficultatis sub omni ictu, si telum uel ossi inhaesit uel in articulo se inter duo ossa demersit.
4b
In osse usque eo mouendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit; et tunc uel manu uel forfice telum extrahendum est; quae ratio in dentibus quoque eiciendis est. Vix umquam ita telum non sequitur: sed si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit. Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae †uel contra telum os excidere sic, ut lin
eae, quae diducuntur, ad telum spectent; eo facto id necesse est labet et facile auferatur.
4c
Inter duo uero ossa si per ipsum articulum perr
uperit, circa uolnus duo membra fascis habenisue deliganda et per has in diuersas partes diducenda sunt, ut neruos distendant; quibus extentis laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur. Illud uidendum est, sicut in aliis locis posui, ne quis neruus aut uena aut arteria a telo laedatur, dum id extrahit
ur, eadem scilicet ratione, quae supra posita est.
5
At si uenenato quoque telo quis ictus est, i
sdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adicienda curatio est, quae uel epoto ueneno, uel a serpente ictis adhibetur. Vulneris autem ipsius extracto telo medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset; de qua satis alio loco dictum est.
1a
Sed ut haec neque genere uiti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diuersa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris uesicae nasci solent pingues graues
que, quae uix attollere oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent: fere uero in pueris nascuntur.
1b
—Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur; u
bi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis ea
m adprehendere oportet et euellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa uesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri mouendo sunt.
2
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum paruulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crit
he nominatur. Tunica
quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum
est; id uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.
3
Alia quoque quaedam in palpebris
huic non dissimilia
oriuntur: sed neque utique figura
e eiusdem, et mobilia, simul atque digito uel huc uel illuc inpelluntur; ideoque ea chalazia Graeci uocant.— Haec incidi debent, si sub cute sunt, ab exteriore parte; si sub cartilagine, ab interiore; deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt. Ac, si intus plaga est, inunguendum primum lenibus, deinde acrioribus; si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
4a
Vnguis uero, quod pterygion Graeci uocant, est membranula neruosa oriens ab angulo, quae nonnumquam ad pupillam quoque peruenit, eique officit; saepius a narium, interdum etiam a temporum parte nascitur. Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur: si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet. Post abstinentiam uero unius diei uel aduersus in sedili contra medicum is homo collocandus est, uel sic auersus, ut in gremium eius caput resupinus effundat.
4b
Quidam, si in sinistro oculo uitium est, aduersum; si in dextro, resupinum collocari uolunt. Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico: sed ab hoc, si ille aduersus est, inferiorem; si supinus, superiorem. Tum idem medicus hamulum acutum, paululum mucrone intus recuruato, subicere extremo ungui debet, eumque infigere, atque eam quoque palpebram tradere alteri; ipse hamulo adprehenso leuare unguem, eumque acu traicere linum trahente; deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat; deinde inuicem modo remittere, modo adtrahere, ut sic et initium eius et finis anguli reperiatur.
4c
Duplex enim periculum est, ne uel ex ungue aliquid relinquat
ur, quod exulceratum uix ullam recipiat curationem; uel ex angulo quoque caruncula abscidatur; quae, si uehementius unguis ducitur, sequitur ideoque decipit: abscisa patefit foramen, per quod postea semper umor descendit: rhy
ada Graeci uocant. Verus ergo anguli finis utique noscendus est; qui ubi satis constitit, non nimium adducto ungue scalpellus adhibendus est, deinde excidenda ea membranula, ne quid ex angulo
laedatur.
4d
Eodem inde ex melle lin
amentum super
dandum est supraque linteolum, et aut spongia aut lana sucida; proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit; eodemque modo lin
amentum inponendum, ac nouissime inunguendum collyrio, quo ulcera ad cicatricem perducuntur. Sed ea curatio uere esse debet aut certe ante hiemem; de qua re ad p
lura loca pertinente semel dixisse satis erit. Nam duo genera curationum sunt.
4e
Alia, in quibus eligere tempus non licet, sed utendum est eo, quod incidit, sicut in uulneribus
in fistulis; alia, in quibus nullus dies urguet, et expectare tutissimum
facile est, sicut euenit in is, quae et tarde crescunt et dolore non cruciant. In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus. Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est; et saepe, quo maior plaga facienda, eo magis haec temporis ratio seruabitur.
5
Ex curatione uero unguis, ut dixi, uitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso uel aliter, tuberculum, quod palpebras parum deduci patitur: enca
nthis Graece nominatur. Exci
pi hamulo et circumcidi debet, hic quoque diligenter temperata manu, ne quod ex ipso angulo abscidat. Tum exiguum lin
amentum respergendum est uel cadmia uel atramento sutorio, inque eum angulum deductis palpebris inserendum, supraque eodem modo deligandum, proximisque diebus similiter nutriendum, tantum ut primis aqua egelida uel etiam frigida foueatur.
6a
Interdum inter se palpebrae coalescunt aperirique non potest oculus. Cui malo solet etiam illud accedere, ut palpebrae cum albo oculi cohaeresca
nt, scilicet cum
in utroque fuit ulcus neclegenter curatum: sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit: ancyloblepharus †sub utroque uitio Graeci uocant. Palpebrae tantum inter se cohaerentes non difficulter diducuntur, sed interdum frustra: nam rursus glutinantur.
6b
Experiri tamen oportet, quia bene res saepius cedit. Igitur auersum specillum inserendum,
diducendaeque
eo palpebrae sunt; deinde exigua penicilla interponenda, donec exulceratio eius loci finiatur. At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur; ac si necesse est, ex palpebra potius.
6c
Post haec inunguatur oculus medicamentis, quibus aspritudo curatur; cottidieque palpebra uert
atur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam
ne rursus inhaereat; ipsique etiam praecipiatur, ut saepe eam digitis duobus attollat. Ego sic restitutum esse neminem memini. Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
7a
Etiamnum in angulo, qui naribus pro
pior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci uocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et a
rquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes,
quae coniunctae sunt, euocat.
7b
—Ex his eos, qui quasi car
cinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum: neque enim sanescunt. A
t quibus
id in angulo e
st, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est.
7c
Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cauum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; uehementiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama a
bscedat. Quidam adurentia inponunt,
ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
8a
Pili uero, qui in palpebris sunt, duabus de causis oculum inritare consuerunt: nam modo palpebrae
superioris summa cutis relaxatur et procidit; quo fit, ut eius pili ad ipsum oculum conuertantur, quia non simul cartilago quoque se remisit; modo sub ordine naturali pilorum alius ordo subcrescit, qui protinus intus ad oculum tendit.—
8b
Curationes hae sunt. Si
pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est; deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae trans
uat; deinde iterum tertioque usque ad alterum angulum; quo fit, ut omnes pilorum radices adustae
emoriantur. Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat,
atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum. Facillime autem id genus sanescit.
8c
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem; atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum; ibique corpori adglutinandum; et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur: sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
8d
Id primum fieri non potest, nisi in pilo longiore, cum fere breues eo loco nascantur; deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moueat. Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo
et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur; eoque fit, ut is eo, unde ui abductus est, redeat.
8e
Ea uero curatio, quae
palpebrae laxioris ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii: siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare; tum considerare, quantulo detracto futurum sit, ut naturaliter se habeat. Siquidem hic quoque duo pericula circumstant: si nimium fuerit excisum, ne contegi oculus non possit; si parum, ne nihil actum sit, et frustra sectus aliquis sit.
8f
Qua deinde incidendum uidebitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et pro
piorem ei lineam aliquid relinquatur, quod adprehendere acus postea possit. His constitutis scalpellus adhibendus est; et si superior palpebra, ante; si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum; initiumque faciendum in sinistro oculo ab eo angulo, qui tempori; in dextro ab eo, qui naribus propior est; idque, quod inter duas lineas est, excidendum.
8g
Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sut
ura; si nimium, aut adstringenda, aut etiam rursus tenuis habenula e
st ab ulteriore ora excidenda. Vbi secta est, aliae suturae adiciendae, quae supra tres esse non debent. Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, ut
i ab inferiore parte deducti pili susum spectent; idque, si leuis inclinatio est, etiam solum satis tuetur; inferior palpebra eo non eget.
8h
His factis, spongia ex aqua frigida expressa super deliganda est. Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
9a
Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute euenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: lagopt
halmus Graeci appellant. In quo si nimium palpebra
e deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
9b
Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidi
t, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum
in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plag
a; in qua
m linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inpleuit, postea recte oculus operitur.
10
Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque euenit interdum ex simili uitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nominant.—Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
11
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit: unde id staphyloma Graeci uocant.—Curatio duplex est: altera: ad ipsas radices per medium transuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore astringere inter se; quae paulatim secando id excidunt. Altera: in summa parte eius ad lenticulae magnitudinem excidere; deinde spodium aut cadmiam infriare. Vtrolibet autem facto, album oui lana excipiendum et inponendum; posteaque uapore aquae calidae fouendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
12
Claui autem uocantur callosa in
albo oculi tubercula, quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere; deinde lenibus medicamentis inunguere.
13a
Suffusionis iam alias feci mentionem, quia cum recens incidit, medicamentis quoque saepe discutitur: sed ubi uetustior facta est, manus curationem desiderat, quae inter subtilissimas haberi potest.
De qua antequam dico, paucis ante ipsius oculi natura indicanda est. Cuius cognitio cum ad plura loca pertineat, tum uel praecipue ad hunc pertinet. Is igitur summas habet duas tunicas, ex quibus superior a Graecis ceratoides uocatur. Ea, qua parte alba est, satis crassa; pupillae loco extenuatur.
13b
Huic inferior adiuncta est, media parte, qua pupilla est, modico foramine concaua; circa tenuis, ulterioribus partibus ipsa quoque plenior, quae chor
ioides a Graecis nominatur. Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae
per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt. Sub his autem, qua parte pupilla est, locus uacuus est; deinde infra rursus tenuissima tunica, quam Herophilus arachnoidem nominauit.
13c
Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant. Id neque
liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit: id autem superueniens ab interiore parte membranula * includit. Su
per his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficiscitur: crystalloides a Graecis nominatur.
14a
Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui; isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit. Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quae
dam quae curationem
non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur.
14b
Fere uero peior est, quo
m ex grauiore morbo, maioribus capitis doloribus uel ictu uehementiore orta est. Neque idonea curation
i senilis aetas est, quae sine
eo uitio tamen aciem
hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque
exiguus neque concauus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie qu
adam concreuisse uideatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere.
14c
Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine a
duerso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam leui motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita
deligata: curari uero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet.
14d
Tum acus admouenda est, sic
acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur. Neque tamen
timide d
emittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
14e
Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt.
14f
Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum oui album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita deuinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.
15a
De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum e
st, iam explicui. Nunc ad ea ueniam, quae curationem manu postulant. Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos,
sed semper umore tenui madere; quae res aspritudinem continuat, ex leuibus momentis inflammationes et lippitudines excita
t, totam denique uitam hominis infestat; idque in quibusdam nulla ope adiuuari potest, in quibusdam sanabile est:
15b
quod primum
discrimen est nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non iniciatur. Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem; deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa,
sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuuantur: medicamentis et uictus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perueniunt. Lata etiam capita uix medicinae patent.
15c
Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membrana
m cerebri et caluariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium is, quae supra os fluunt; non potest is, quae sub osse. Ac ne is quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia leuata altera parte nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur.
15d
Raso capite an
te ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad uerticem inlini debent. Si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas uenas, quae sub cute sunt, inrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est umor, sed leuior, duplex uitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores uenae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est, adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quoque exposita sit.
15e
Reperti in Graecia sunt, qui nouem lineis cutem capitis inciderent; duabus in occipitio rectis, una super eas transuersa; deinde
duabus super aures, una inter eas item transuersa; tribus inter uerticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent,
diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret; quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
15f
Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem; deinde a naribus ad uerticem. Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum
os ibidem ad
usserunt. Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
15g
Frequens curatio est uenas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument: sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur.
15h
Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque uenae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo ceruice deligata retentoque ab ipso spiritu quo magis uenae prodeant, atramento notare eas contra tempora et inter uerticem ac frontem; deinde ceruice resoluta, qua notae sunt uenae, incidere, et sanguinem mittere; ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
15i
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant; inter frontem uero et uerticem uehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui uerticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est quam quod in Gallia est comata: qui ibi uenas in temporibus et in superiore capitis parte legunt.
15k
Adusta quomodo curanda sint, iam explicui. Nunc illud adicio: neque ut crustae decidant, neque ut ulcus inpleatur, adustis uenis esse properandum, ne uel sanguis erumpat uel cito pus subprimatur, cum per hoc siccescere eas partes opus sit, per illud exhauriri opus non sit: si quando tamen sanguis eruperit, infricanda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem
uenae delegendae sunt, quidque lectis is faciendum sit, cum uenero ad crurum uarices, dicam.
1a
In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae
et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta inf
rianda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est.
1b
Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si ex
essus est, ante
id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
1c
Recta uero forfex
ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sangu
inis profluit, sci
re licet, aliquid ex osse fractum esse.
1d
Ergo specillo conquirenda est
testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est.
Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
Sed inponendum
calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet.
1e
Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum,
aut in quo galla candens coniecta sit.
1f
Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adur
gendus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam riza
gran Graeci uocant, eximenda est.
2
Tonsillas autem, quae post inflammationes indu
ruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne si
c quidem resoluuntur, hamulo excipere
et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlin
ere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
3a
Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: ita
que melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub e
aque quod uolumus excidere.
3b
Neque enim ullum periculum est,
ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsella
m relinque
re, quantum
inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.
4
Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo
natali die uincta est, qui ob id
ne loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolent
ur et profusio
ne sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
5
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipienda
e et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
6
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has,
si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.
1
Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent:
nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae ely
troides a Graecis nominatur.
2
Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis:
oscheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus.
3
Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est.
4
Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, si
ue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si
retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine
inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie.
Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant.
5
At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
6
Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas
is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arteria
s sunt, ubi eae grauatae occal
luerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sed
es est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit.
7
Graeci
communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus loc
us. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
8
Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluens
que id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur.
9
At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirso
celen Graeci appellant. Venae intumescunt,
eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt.
10
Ex his ea
e, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto long
ius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant.
11
Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.
1
His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas uenero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est; et tunc extenso
scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
2
Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius
scroti est, incidatur, perueniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum uersus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotu
m susum uersum
eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super uentrem cum duabus suis tunicis collocetur.
3
Inde si qua uitiosa sunt,
circumcidenda sunt; in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores uero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi uehementer cum ima tunica conexu
m est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est.
4
Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat.
5
Quae ita fient, si uenis uinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, lin
amenta super
non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moueri debet, adhibenda sunt.
6
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut trans
uersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
7
Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubriolou
e scalpelli deductam inferior
e
parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint.
8
His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum
quicquid est noxium. Qua
mcumque autem tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturi
s inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant.
9
Atque
hic quoque uidendum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt. Si quando autem in scrotum sanguis deflu
xit aliquidue concretum ex eo de
sce
ndit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur.
10
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt.
11
Neque dubium est, quodcumque in
ditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; lin
amentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.
1a
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit; a
t mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet: idque non in uiris tantummodo sed in feminis quoque interdum necessarium est. Ergo aeneae fistulae fiunt, quae ut omni corpori, amplior
i minorique, sufficiant, ad mares tres, ad feminas duae medico habendae sunt: ex uirilibus maxima decem et quinque est digitorum, media duodecim, minima nouem: ex mulie
bribus maior nouem, minor sex.
1b
Incuruas uero esse eas paulum, sed magis uiriles oportet, leuisque admodum ac neque nimis plenas
neque nimis tenues. Homo tum resupinus eo modo, quo in curatione ani figuratur, super subsellium aut lectum conlocandus est. Medicus autem a dextro latere
sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra uero fistulam demittere in
iter urinae debet; atque ubi ad ceruicem uesicae uentum est, simul cum cole fistulam inclinatam in ipsam uesicam conpellere, eamque urina reddita recipere.
1c
Femina breuius urinae
iter et rectius habet, quod mammulae simile inter imas oras super naturale positum non minus saepe auxilio eget, aliquanto minus difficultatis exhi
bet. Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit. Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur. Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino uinc
ienda est; deinde a latere recta plaga col
es incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda. Sic enim fit, ut incisum colem integra pars cutis contegat, et urina naturaliter profluat.
2a
Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo conuenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque
iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat.
2b
Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambula
ndi uero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad uesicae ceruicem descendat.
2c
Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, pridie is puer
in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
2d
Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo ualentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Siue autem unus, siue duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt.
2e
Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica e
x fac
ili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a l
ateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes lab
are uel unum uel duos, qui puerum contine
nt, non sinunt. Medi
cus deinde, diligenter unguibus circumcisis, un
cta
que sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant.
2f
Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa uesica neruorum distentiones cum periculo mortis excitat. A
c primum circa ceruicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est.
2g
Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda uesica sit.] Ergo ultra calculum dextra semper manus eius
se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad ceruicem peruenitur: in quam, si oblongus est, si
c compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transuersus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, euadat.
2h
In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si le
uior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo uenit, t
um incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde
infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperi
atur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
2i
Nam qui metu fistulae, quam illo loco
rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio neruorum fieri potest. Quae si quis euasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset incisa. Cum uero ea patefacta est, in conspectu
m calculus uenit; in cuius colore nullum discrimen est.
2k
Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a superiore
ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi specie
m retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam breuis extrahendi uim non habet. Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus
si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur.
2l
Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret: in qua re quo
d periculum esse
t, iam supra posui. Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus un
cus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simpli
cissima curatio.
2m
Sed uarietas rerum quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spi
nossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur. In uesica uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicauit.
2n
Colligitur autem eo, quod difficilius urina red
ditur, in ceruice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter
intus digiti obiciendi, ne ualenter promouend
o conuolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, inciso
que super illa corpore qua cauum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque.
2o
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat,
ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incidere
t. Quo consequebatur, ut semel quantum
satis esset, aperiret. Quocumque autem modo ceruix pa
tefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
3a
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam e
o urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dila
bitur. Item molles calculos et ex pluribus minutisque sed inter se parum adstrictis compositos indicat urina trahens quasdam quasi squamula
s. Hos omnes leniter permutatis subinde digitorum uicibus sic oportet adducere, ne uesicam laedant neue intus aliquae dissipatae reliquiae maneant, quae postmodo curationi difficultatem faciant.
3b
Quicquid autem ex his in conspectum uenit, uel digitis uel unco eximendum est. Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen
ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur. Siquidem in uesica difficulter inuenitur, inuentusque celeriter effugit. Ita longa inquisitione uesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas, adeo ut quidam non secti, cum diu frustraque per digitos uesica esset agitata, decesserint. Quibus accedit etiam, quod exiguus calculus ad plagam urina postea promouetur et excidit.
3c
Si quando autem is
maior non uidetur nisi rupta ceruice extrahi posse, findendus est: cui
us repertor Hammonius ob id litho
tomos cognominatus est. Id hoc modo fit: uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque tene
at, ne is retro reuoluatur; tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenu
i sed retus
a; quod admo
tum calculo ex altera parte ictu eum findit, magna cura habita, ne aut ad ipsam uesicam ferramentum perueniat, aut calculi fractura ne quid incidat.
4
Hae uero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen
parum proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina
in ceruicem compellitur, quae et †in breuior quam in maribus et laxior est. Ergo
et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem
curatio est. Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum uirgini quidem sub ima sinisteri
ore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga
ist
a transuersa sit; neque terreri conuenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.
5a
Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus
in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipi
t, [
remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
5b
Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus,
resupinus
is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
5c
Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus d
emittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet.
Atqu
e os spongia subinde
et facie
m detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat.
5d
Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam c
alore proficiunt. Ergo ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant.
5e
Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, e
odem
ulceri lana superiniciatur.
5f
Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius corpus diger
itur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus
sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur; qua leuata solium superuacuum est.
5g
Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgandum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medulla
m etiam maximeque uitulina
m; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit.
5h
Linamenta uero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens; si uenter imus tumet; si uulnus hiat,
si
5i
transfluens urina id non rodit, * * * similiter
ante tertium diem quaedam liuida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet,
si cuba
re in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflammation
is sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.