Scr. in Formiano xiv K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano xiii K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
ego xiii Kalend., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?
Scr. in Caleno xii K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.
Scr. in Formiano viii K. Mart. ante lucem a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano vii K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano ix K. Mart., ut videtur, a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me hercule†.
Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano vi K. Mart. a. 705(49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano v K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano iv K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano in K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
quod quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri.
Scr. Luceriae iv Id. Febr. a. 705 (49). CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.
Scr. in Formiano xv K. Mart. a. 705 (49). M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus, ad te profectum arbitramur.
Scr. Canusi x K. Mart. a. 705 (49). CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP.
Scr. in Formiano iii K. Mart. a. 705 (49). M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.
Scr. in Formiano prid. K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. Luceriae xiii aut xii K. Mart. a. 705 (49). CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
Scr. Luceriae iii aut prid. Id. Febr. a. 705 (49). CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
Scr. Luceriae xiv K. Mart. a. 705 (49). CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Umbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.
his litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.
Scr. Luceriae xiii K. Mart. 705 (49). CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.
Scr. in Formiano K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Formiano vi Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
de Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse. ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit. ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. de Lentulo autem nihil audivimus. haec velim exquiras ad meque perscribas.
Scr. in Formiano v Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi. nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego.
plura scriberem, si ipse possem. sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me derideri videres.
Scr. Romae circ. K. Mart. a. 705 (49). BALBVS CICERONI IMP. salutem
Balbi mei tuique adventu delectatum te valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, verissime scripsisse.
Scr. in Formiano iv Non. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Letters to Atticus. M. Tullius Cicero. ed. Louis Claude Purser. Medford, MA. Perseus 2.5.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.