Scr. in Puteolano viii Id. Quint. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano v Id. Quint. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. nosti reliqua. de Tutia ita putaram.
Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur.
Scr. in Pompeiano xvi K. Sext. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano vi Id. Quint. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano vii Id. Quint. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. Vibone viii K. Sext. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.
Scr. navigans ad Pompeianum xiv K. Sept. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano iv Non. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano prid. Non. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Sinuessano vi Id. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano Non. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Puteolano vht Id. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. Aquini iv Id. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Arpinati it i Id. Nov. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Arpinati medio mense Novembri a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit?
sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos
male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.
Scr. in Arpinati ante v Id. Dec. a. 710 (44). CICERO ATTICO salutem
ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. 2
quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim. possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius:
obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae. tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio. cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere. pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet. non †modo† sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros. 6
veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. adsum igitur.
Scr. in Tusculano inter v et prid. Non. Quint. a. 710 (44). CICERO suo salutem DIC. ATTICO
Scr. in Tusculano eodem tempore. M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Scr. paulo post ep. 16A. CICERO PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Scr. eodem tempore quo ep. 16 B. CICERO CAPITONI suo salutem
Scr. eodem tempore quo ep. 16 C. CICERO C. CVPIENNIO S.
Scr. post ep. 16B. CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
Scr. paulo post ep. 16 C. CICERO CAPITONI salutem
Letters to Atticus. M. Tullius Cicero. ed. Louis Claude Purser. Medford, MA. Perseus 2.5.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.