Scr. in Laterio Quinti fratris iii Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
Scr. in Arcano Quinti fratris postr. Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Arcano vii Id. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Arcano vii Id. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano xvii K. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit. huic tu huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio. nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad indulgentiam. nunc haec sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.
Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
quod mihi mandas de Quinto regendo,
Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano circ. ix K. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regemus.
de Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.
Scr. in Cumano vi Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum Antonio item est agendum ut cum Curione Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse. eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:
Scr. circa finem m. Apr. a. 705 (49). ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. salutem
dedita opera ad te Calpurnium familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.
eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo:
Scr. ex itinere xv K. Maias a. 705 (49). CAESAR IMP. salutem D. CICERONI IMP.
Scr. in Cumano v Non. Mai. a. 705 (49) CICERO ATTICO salutem
Scr. Intimili xv K. Mai. a. 705 (49). = ad fam. 8.16. CAELIVS CICERONI salutem
Scr. in Cumano v Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et puto opus esse.
Scr. in Cumano iv Non. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
de eius filio indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro. nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior.
de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor enim aestate cum illo Rhodiorum ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram!
Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. cum eo, quod ἀποτόμωσ ad me scripserat de nummis curandis, θυμικώτερον eram iocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. monetali autem adscripsi, quod ille ad me pro cos. sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. vale.
Scr. in Cumano iii Non. Mai. a. 705(49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano prid. Non. Mai. a. 705(49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano Nou. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano viq i Id. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano iv Id. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano prid. Id. Mai. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano xvii K. Iun. a. 705(49). CICERO ATTICO salutem
Scr. in Cumano xiv aut xiii K. Iun. a. 705 (49). CICERO ATTICO salutem
Letters to Atticus. M. Tullius Cicero. ed. Louis Claude Purser. Medford, MA. Perseus 2.5.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.