SCAEVOLA.
Quaerunt quidem, C. Laeli, multum, ut est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod animum adverti, te dolorem quem acceperis cum summi viri tum amicissimi morte ferre moderate; nec potuisse non commoveri, nec fuisse id humanitatis tuae: quod autem Nonis in collegio nostro non affuisses, valetudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.LAELIUS.
Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec enim ab isto officio, quod semper usurpavi cum valerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut ulla intermissio fiat offici.De Amicitia. M. Tullius Cicero. ed. William Armistead Falconer. London. 1923.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.