LAELIUS.
Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere.CATO.
Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia; ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum:De Senectute. M. Tullius Cicero. ed. William Armistead Falconer. London. 1923.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.