[72]
30
respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice.
nam primum fuit illud
1
asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri
2
et temporis causa fingere.
scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis
3
obstrictus, cum liber essem et solutus.
quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer
4
, credo, ne turpiter
5
facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem.
fingenda mihi fuit
6
videlicet
7
causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem.
at id etiam gregarii milites faciunt
8
inviti ut coronam dent civicam
9
et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex
10
hostium manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti.