[52]
sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur.
tribunus militum L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor
1
C. Caelius, clarissimus ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C. Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus
2
esse.
quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent, neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta videatur, sed ut te ad istum cursum
3
tenendum quem a prima aetate suscepisti cohortentur.
nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum.
detractum
4
dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est aliquid etiam de virtute significatum tua.
22
noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius
5
petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares destitisti.
denuntiasti homo adulescens quid de summa re
6
publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat.