[33]
asperius, inquit,
locutus est aliquid aliquando.
immo fortasse liberius.
at id ipsum, inquit,
non est ferendum.
ergo ei
1
ferendi sunt qui hoc
2
queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat
3
?
equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus
4
ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter
5
et libere
6
dicta commemorem?
14
consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio
7
domum decedens
8
rogasset Granium quid tristis esset
9
; an quod reiectae auctiones
10
essent:
immo vero, inquit,
quod legationes
11
.
idem tribuno pl. potentissimo homini
12
, M. Druso, et
13
multa in re publica
14
molienti, cum ille eum salutasset
et
15
, ut fit, dixisset:
quid agis, Grani? respondit:
immo vero tu, Druse, quid agis?
ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est
16
oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.