[101]
42
O excubias tuas, Cn. Planci, miseras, o flebilis vigilias, o noctes acerbas, o custodiam etiam mei capitis infelicem! si quidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem.
memini enim, memini neque umquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam miser atque inania falsa spe inductus pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias
1
relaturum; sin aut
2
vitam mihi fors
3
ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos, hos—quos enim ego tum alios animo intuebar?—omnia tibi illorum laborum praemia pro
4
me persoluturos.
quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fidem imploras?
nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum
5
erga me benivolentia
6
promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum
7
desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihil
8
praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.