[78]
non enim potest qui hominem consularem, cum
1
ab eo rem publicam violatam esse
2
diceret, in iudicium vocarit ipse
3
esse in re publica civis
4
turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur
5
esse absolutum
6
ipse impune umquam esse largitor.
habet a
M.
M
arco Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis.
qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est
7
, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum
8
, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam
9
urbem incitavit: in ea
10
civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia,
M.
M
arcum Caelium libidini muliebri
11
condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum
12
latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.