[63]
atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati.
sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur
1
, quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset.
sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite.
in balneis delituerunt
2
. Testis egregios!
dein temere prosiluerunt.
homines temperantis
3
!
sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex
4
illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim
5
veritatis, quae contra hominum
6
ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa
7
defendat!