[12]
ac postea quam est intellectum,
M.
1
Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem
2
eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus
3
.
hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem
4
ad rem gerendam excitarit, quos
5
stimulos admoverit homini studioso fortasse
6
victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti?
longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor
7
rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum
8
, impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e
9
nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus
10
Italiae
11
callis et pastorum stabula praeoccupare
12
coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.