[8]
frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum.
pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem me
1
absente unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic,
qui quidem
2
in foro posset esse, mihi pietate
3
filius inventus est, beneficio parens, amore idem qui
4
semper fuit frater.
nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parvi
5
desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribus
6
necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur.
4
qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis.