[81]
accusati sunt uno nomine
omnes
1
consulares, ut iam videatur honoris amplissimi nomen plus invidiae quam dignitatis adferre.
adfuerunt, inquit,
Catilinae illumque laudarunt.
nulla tum
2
patebat, nulla erat cognita coniuratio; defendebant amicum, aderant supplici, vitae eius turpitudinem in summis eius periculis non insequebantur.
quin etiam parens tuus, Torquate, consul reo de pecuniis repetundis
3
Catilinae fuit advocatus, improbo homini, at supplici, fortasse audaci, at aliquando amico.
cui cum adfuit post delatam ad eum primam illam coniurationem, indicavit
4
se audisse aliquid, non credidisse.
at idem non adfuit alio in iudicio, cum adessent ceteri.
si
5
postea cognorat ipse aliquid quod in consulatu ignorasset, ignoscendum est eis
6
qui postea nihil audierunt; sin illa res prima valuit, num
7
inveterata quam recens debuit esse gravior?
sed si tuus parens etiam in ipsa
8
suspicione periculi sui tamen humanitate adductus advocationem hominis improbissimi sella curuli atque ornamentis et suis et consulatus honestavit, quid est quam ob rem consulares qui Catilinae adfuerunt reprendantur
9
?