[42]
quid tua sors?
tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorum
1
atque indicum; cogendi iudices inviti, retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienus
2
; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est
3
; lites severe aestimatae; cui placet obliviscitur, cui dolet meminit.
postremo tu in provinciam ire noluisti
4
.
non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consule
5
probavi.
sed tamen
L.
Lucio Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit.
habuit proficiscens dilectum
6
in Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur adiunxit.
ipse
7
autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit.
tu interea Romae scilicet
8
amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus provincias contemni intellegunt
9
.