[10]
hanc autem Cethego cum ceteris controversiam fuisse dixerunt quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur
1
.
5
ac ne longum sit, Quirites, tabellas proferri iussimus quae a quoque dicebantur datae.
primo
2
ostendimus Cethego: signum
3
cognovit.
nos linum
4
incidimus; legimus.
erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese quae eorum legatis confirmasset facturum esse; orare ut item illi facerent quae sibi eorum legati recepissent
5
.
tum Cethegus, qui paulo ante aliquid tamen de gladiis ac sicis quae apud ipsum erant deprehensa
6
respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus conscientia
7
repente conticuit.
introductus
8
Statilius cognovit et signum et manum suam.
recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam; confessus est.
tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi cognosceretne signum.
adnuit.
est vero inquam
notum quidem
9
signum, imago avi tui, clarissimi viri, qui amavit unice patriam et civis suos; quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.