[10]
video de istis qui se popularis haberi volunt abesse non neminem, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat.
is et
1
nudius tertius in custodiam civis Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices hesterno die maximis praemiis adfecit.
iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam, quaesitori
2
gratulationem, indici praemium decrerit
3
, quid de tota re et causa iudicarit.
at vero
C.
G
aius Caesar intellegit legem Semproniam esse de civibus Romanis constitutam; qui autem rei publicae sit hostis eum civem esse nullo modo posse: denique ipsum latorem Semproniae legis iussu
4
populi poenas rei publicae dependisse.
idem ipsum Lentulum
5
, largitorem et prodigum, non putat, cum de pernicie populi Romani, exitio huius urbis tam acerbe, tam crudeliter cogitarit, etiam appellari posse popularem.
itaque homo mitissimus atque lenissimus non dubitat
P.
P
ublium Lentulum aeternis tenebris vinculisque mandare et sancit in posterum ne quis huius supplicio levando se
6
iactare et in pernicie populi Romani posthac popularis esse possit.
adiungit etiam publicationem bonorum, ut omnis animi cruciatus et corporis etiam egestas ac mendicitas consequatur.