[148]
si quis
1
apud me,
T.
Titi Atti
2
, te reum velit facere, clames te lege pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae pecuniae sed laboris et
3
periculi non legitimi declinatio.
54
nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide.
iubet lex ea, qua
4
lege haec quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est
Q.
Quintum Voconium
5
, cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos appellat, iudices — quaerere de veneno.
in quem quaerere?
infinitum est.
quicumque fecerit, vendiderit, emerit
6
, habuerit, dederit.
quid eadem lex statim adiungit? recita.
deque eius capite quaerito.
cuius? qui coierit
7
, convenerit?
non ita est.
quid
8
ergo est? dic.
qui tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor
9
, tribunus plebis
— deinceps
10
omnis magistratus nominavit —
quive in senatu sententiam dixit, dixerit.
quid tum
11
?
qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico condemnaretur
12
.
qui eorum? quorum?
videlicet qui supra scripti sunt.
quid intersit
13
utro modo scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos
14
docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita loquitur:
qui venenum malum fecit, fecerit.
omnes viri, mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur.
si idem
15
de coitione voluisset, adiunxisset:
quive coierit.
nunc ita est:
qeque eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive
16
in senatu sententiam dixerit, qui eorum coiit, coierit.
num is est Cluentius?