[141]
itaque in
1
respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex
2
causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse
3
excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror:
forte evenit ut ruri in Privernati
4
essemus
5
ego et Brutus
6
filius, fundum Privernatem flagitabat;
in Albano eramus ego et Brutus filius, Albanum poscebat;
in Tiburti forte cum adsedissemus
7
ego et Brutus filius,
8
Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari
9
voluisse dicebat
10
.
quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia.
ego autem illa recitata esse
11
non moleste fero.