[107]
ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus
1
ipsis quod hi
2
fecerunt
3
rectissime ac sapientissime factum probetis, quis
P.
Publio Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest?
non absolvit.
quis
Q.
Quinto
4
Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior?
ne is quidem absolvit.
longum est de singulorum virtute ita
5
dicere, quaeque
6
iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt.
qualis vir
M.
Marcus Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum
7
disciplina, qualis
L.
Lucius Caulius
mergus,
M.
Marcus Basilus
8
,
C.
Gaius Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt.
ex eodem numero
L.
Lucius Cassius,
Cn.
Gnaeus Heius
9
pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus.
atque in
10
his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi,
P.
Publius Saturius, in eadem sententia fuit.