SYRUS
Factum est quod iussisti, Demea.
DEMEA
Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia
960
Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.
MICIO
Istunc liberum?
Quodnam ob factum?
DEMEA
Multa.
SYRUS
O noster Demea, edepol vir bonus es.
Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;
Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.
DEMEA
Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide,
965
Scortum adducere, apparare de die convivium;
Non mediocris hominis haec sunt officia.
SYRUS
O lepidum caput!
DEMEA
Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit,
Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt:
Denique hic vult fieri.
970
MICIO
Vin tu hoc fieri?
AESCHINUS
Cupio.
MICIO
Si quidem
Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.
SYRUS
Bene facis.
Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.
DEMEA
Gaudeo.
AESCHINUS
Et ego.
SYRUS
Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium,
Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.
DEMEA
Optimam quidem mulierem.
975
SYRUS
Et quidem tuo nepoti, huius filio,
Hodie primam mammam dedit haec.
DEMEA
Hercle vero serio,
Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.
MICIO
Ob eam rem?
DEMEA
Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito.
SYRUS
Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.
MICIO
Syre, processisti hodie pulchre.
980
DEMEA
Si quidem porro, Micio,
Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu
Dederis unde utatur; reddet tibi cito.
MICIO
Istoc vilius.
AESCHINUS
Frugi homo est.
SYRUS
Reddam hercle; da modo.
AESCHINUS
Age pater.
MICIO
Post consulam.
DEMEA
Faciet.
SYRUS
O vir optime.
AESCHINUS
O mi pater festivissime.
MICIO
Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?
985
Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?
DEMEA
Dicam tibi;
Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,
Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:
Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.
Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine,
990
Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,
Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:
Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam
Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,
Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco;
995
Ecce me qui id faciam vobis.
AESCHINUS
Tibi, pater, permittimus:
Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet?
DEMEA
Sino;
Habeat; in istac finem faciat.
MICIO
Istuc recte.
Ω
Plaudite.
Adelphi. Publius Terentius Afer (Terence). ed. Edward St. John Parry. London. 1857.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by NSF, NEH: Digital Libraries Initiative, Phase 2.